Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et idcirco his quae praediximus exemplis dominicis eruditi cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere et hanc uocem cunctis petitionibus nostris semper adiungere: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. satis uero constat illum trinae curuationis numerum, qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam synarin celebrari, eum qui intento animo supplicat obseruare non posse.