Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod illi quoque magistro gentium accidisse non dubium est, cum oraret auferri a se angelum Satanae, qui utiliter ad colafizandum eum adpositus fuerat domini uoluntate, dicens: propter quod ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur. quem sensum dominus etiam noster orans ea persona hominis adsumpti, ut formam quoque orandi nobis quemadmodum cetera suo praeberet exemplo, ita cum oraret expressit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu, cum utique eius a patris uoluntate non discreparet uoluntas.

uenerat enim saluare quod perioerat, et dare animam suam redemptionem pro multis, de qua ipse dicit: nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. ex cuius persona super unitate uoluntatis suae quam cum patre iugiter possidebat per beatum quoque Dauid in psalmo tricensimo nono ita cantatur: ut facerem uoluntatem tuam: deus meus uolui. nam et si de [*]( 3 Rom. 8, 26 10 II Cor. 12, 8-9 16 Mt. 26, 39 19 Mt. 18, 11. 20, 28 21 Ioh. 10, 18 26 Pa. 39, 9 ) [*]( 1 praecepimur VD1 dicentis V1 2 tua tua X: tua rell. v scilecit V et om. D 8 secundum quod] sicut D 6 utilitatis V ueratius W intuitar W1 7 denegare W ille Dl 8 accedisse VP 9 colafyzandum V adpossitas V 12 airtam D1 14 adsumti D 15 exempltf Dl 21 dicet V\' tollet 0 22 a me om. 0 ponam a me 0 24 samandi] adsmd D 25 possedebat D1 26 dabid 0 triceaimo D\'O X trecesimo W tricess. P 27 si] sic V70 )

282
patre legimus: sic enim dilexit deus mundum ut unigenitum filium suum daret, et de filio nihilominus inuenimus: qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris.

et quemadmodum de illo refertur: qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ita de isto narratur: oblatus est quia ipse uoluit. et ita patris ac filii uoluntas una per omnia designatur, ut etiam in ipso resurrectionis dominicae sacramento operatio non dissona fuisse doceatur. nam sicut resurrectionem corporis eius patrem operatum beatus apostolus praedicat dicens: et deum patrem qui suscitauit eum a mortuis, ita filius suscitaturum se templum sui corporis protestatur soluite, inquiens, templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud.

et idcirco his quae praediximus exemplis dominicis eruditi cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere et hanc uocem cunctis petitionibus nostris semper adiungere: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. satis uero constat illum trinae curuationis numerum, qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam synarin celebrari, eum qui intento animo supplicat obseruare non posse.