Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod illi quoque magistro gentium accidisse non dubium est, cum oraret auferri a se angelum Satanae, qui utiliter ad colafizandum eum adpositus fuerat domini uoluntate, dicens: propter quod ter dominum rogaui ut discederet a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam uirtus in infirmitate perficitur. quem sensum dominus etiam noster orans ea persona hominis adsumpti, ut formam quoque orandi nobis quemadmodum cetera suo praeberet exemplo, ita cum oraret expressit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu, cum utique eius a patris uoluntate non discreparet uoluntas.