Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Hanc exauditionis fiduciam nimirum de conscientiae puritate credimus emanare. ceterum nos, quorum cor adhuc peccatorum spina conpungit, quemadmodum eam habere possumus nullis patrocinantibus meritis, quibus exaudiendas orationes nostras fiducialiter praesumamus?
ISAAC: Diuersas exauditionum causas esse secundum animarum diuersum ac uarium statum euangelica siue [*]( 21 Marc. 11, 24 ) [*]( 1 oraciones D\' . 2 antonii DPX nonnuquam D 4 ortu Y 6 oriris V2D2OP2Xv 9 inqaid YDOP ipsut 0 12 orationee D*0 eiaudiuntur D exaudiantur 0 15. fldutiam V diaper. D\'P 16 in ipsa DOPv hora ipsa X 17 ad om. 0 18 exandire D\' adque P merebimor D1 21 petieritis 0 22 uenient D2v 28 fidutiam D 28 diuirsas F1 )
habes in adsidnitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseuerantiam inportunitatem sermo dominicus nominauit: amen enim dico uobis, quia si non propter amicitiam, uel propter inportunitatem eius surget et dabit ei quantum opus habuerit. habes in elemosynarum fructu: include, inquit, elemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te in tempore tribulationis. habes in emendatione uitae et operibus misericordiae secundum illud: dissolue conligationes inpietatis, solue fasciculos deprimentes.
et post pauca quibus infructuosi ieiunii sterilitas castigatur: tunc, inquit, inuocabis, et dominus exaudiet te clamabis, et dicet: ecce adsum. nonnumquam sane exaudiri etiam tribulationum nimietas facit secundum illud: ad dominum cum tribularer clamaui: et exaudiuit me, et iterum: ne adflixeritis aduenam, quia si clamauerit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. uidetis ergo quot modis obtineatur exauditionis gratia, ut nullus ad inpetranda ea quae salutaria sunt et aeterna [*]( 3 Mt. 18, 19 6 Mt. 17, 19 11 Luc. 11, 8 14 Sir. 29, 15 17 Essai. 58, 6 20 1. c. 9 28 Ps. 119, 1 24 Ex. 22, 21 et 27 ) [*]( 1 prof. F duarum Dl 3 consenserent F1 6 sinapis V2D2OPX inquid VDOP 7 senapis F*: senapes V1 sinapis rell. 12 inpurtun. V 13 surgit Dl 14 elymosinaram D elemosin. 0 fmeta] hinc pergit W inqaid VDWOP Qlymosinam D elemosinam WO 15 panperes V 18 deprimentis FP* 19 sterelitas WP 20 inquid VDWOP te om. 0 22 ezaadire DxWl 26 quod DlOP )