Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut orationis uerae percipiatis adfectum, non meam nobis, sed beati Antoni sententiam proferam. quem ita nonnumquam in oratione nouimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in feruore spiritus proclamantem: quid me inpedis, sol, qui ad hoc iam oreris, ut me ab huius ueri luminis abstrahas claritate? cuius etiam haec quoque est super orationis fine caelestis et plus quam humana sententia: non est, inquit, perfecta oratio, in qua se monachus uel hoc ipsum quod orat intellegit. et ut nos quoque secundum mensuram tenuitatis nostrae huic admirandae sententiae superadicere aliquid audeamus, orationis quae exauditur a domino, in quantum experti Munus, indicia proferemus.

Cum orantes nos nulla interpellauerit haesitatio et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione deiecerit, sed obtinuisse nos ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus, non ambigamus preces nostras ad deum efficaciter penetrasse. tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum uel inspici se a deo uel deum crediderit posse praestare. inretractabilis namque est domini nostri illa sententia : quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et ueniet uobis.

GERMANVS: Hanc exauditionis fiduciam nimirum de conscientiae puritate credimus emanare. ceterum nos, quorum cor adhuc peccatorum spina conpungit, quemadmodum eam habere possumus nullis patrocinantibus meritis, quibus exaudiendas orationes nostras fiducialiter praesumamus?

ISAAC: Diuersas exauditionum causas esse secundum animarum diuersum ac uarium statum euangelica siue [*]( 21 Marc. 11, 24 ) [*]( 1 oraciones D\' . 2 antonii DPX nonnuquam D 4 ortu Y 6 oriris V2D2OP2Xv 9 inqaid YDOP ipsut 0 12 orationee D*0 eiaudiuntur D exaudiantur 0 15. fldutiam V diaper. D\'P 16 in ipsa DOPv hora ipsa X 17 ad om. 0 18 exandire D\' adque P merebimor D1 21 petieritis 0 22 uenient D2v 28 fidutiam D 28 diuirsas F1 )

278
prophetica testantur eloquia. habes enim in duorum consensione fructum exauditionis dominica uoce signatum secundum illud: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. habes aliam in fidei plenitudine quae grano senapis conparatur. si enim habueritis. inquit, fidem sicut granum senapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis.