Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
aliter proiiuunt lacrimae, quae absque ulla quidem letalium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et terribilis illius iudicii recordatione procedunt, cuius terrore propheta perculsus orat ad deum non intres, inquiens, in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. est etiam aliud lacrimarum genus, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur: quo Samuhel Saulem, quo illam quoque ciuitatem Hierusalem uel dominus in euangelio uel in praeteritis Hieremias fleuisse describitur, ; ita dicens: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei.