Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Hunc equidem conpunctionis affectum ex parte aliqua mea quoque exiguitas non ignorat. frequenter enim recordatione delictorum meorum obortis lacrimis ita sum hoc ineffabili ut praefatus es gaudio uisitante domino uegetatus, ut desperare me illorum ueniam non debere laetitiae ipsius magnitudo dictaret. quo statu reor nihil esse sublimius, si reparatio eius nostro subiaceret arbitrio.
nam nonnumquam cupiens ad similem me lacrimarum conpunctionem totis uiribus excitare omnesque errores meos atque peccata ante oculos statuens ubertatem illam fletuum reuocare non possum, et ita oculi mei in modum cuiusdam durissimae silicis praedurantur, ut nulla prorsus ex eis umoris gutta destillet. et ideo quantum mihi in illa lacrimarum profusione congaudeo, tantum doleo quod illam, cum uoluero, recuperare non possum.
ISAAC: Non omnis lacrimarum profusio uno adfectu uel una uirtute depromitur. aliter enim ille emanat fletus, qui peccatorum spina cor nostrum conpungente profertur, de quo dicitur: laboraui in gemitu meolauabo [*]( 28 Ps. 6, 7 ) [*]( 1 in] cum 0 cosdam 0 intolembiles D 2 iocnnd. X 3 exaltationes F1 7 intrinsicus F1 emittat OP 8 effundit 0 9 habnnd. DOP 11 cnnpnnctionis F 13 abortis DlP 14 negitatus F 18 tutis F1 19 adque VOP 22 humoris DOX distillet DP 23 in illa om. Dx congandio D1 gaudeo 0 24 possum YO: naleam D\'EX 26 illi OX 28 qua VX gemito D1 )