Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itaque securus huius orationis fiducia de suis admissis ueniam postulabit, quisque remissus erga suos dumtaxat, non erga domini sui extiterit debitores. solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad iniuriam dei, quamuis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere, erga nostrarum uero uel paruissimarum offensionum debita exactores inmites atque inexorabiles inueniri.

quisquis igitur in se delinquenti fratri non ex corde remiserit, non indulgentiam, sed condemnationem deprecatione hac sibimet inpetrabit, suaque professione semet ipsum poscet dirius iudicari dicens: remitte mihi sicut et ego remisi. quod cum illi secundum suam petitionem fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam ut exemplo suo inplacabili ira et inremiesa sententia puniatur ? [*]( 4 Kt. 6, 12 ) [*]( 3 alia X 4 demitte D\'P 5 dibitoribus V1 6 tradedit D\' 7 sibi] sibi in nobis OX 8 pro D necessitate D\'0 furmulae V1 9 orare D\' euelli 0* 11 clemnte D\' clementS D* iuditium Y 12 possumus FP 14 demitte D\'P 15 dimittimus D2OPv 18 quae quidem 0 22 adque YP inuenire D\' 24 inpetrauit DP 25 poscet OX: poscit FDP 26 sicut] sunt D1 (ortum ex compendio f) 27 aliui V subsequitur DP )

271
ideoque si clementer uolamus iudicari, nos quoque erga illos qui in nos deliquerunt oportet esse clementes. tantum enim remittetur nobis, quantum nos remiserimos eis qui nobis quacumque malignitate nocuerunt.