Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quemadmodum enim sine illis adquiri uel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis iugisque tranquillitas, ita ne illae quidem uirtutes quae hanc praestruunt absque huius possunt adsiduitate conpleri. et ideo nec recte tractare de orationis effectu nec ad eius principalem finem, qui uniuersarum uirtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius uniuersa, quae illius obtentu uel abscidenda sunt uel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum euangelicae parabolae disciplinam ea, quae ad spiritalis ac sublimissimae illius extructionem pertinent turris, subputata fuerint ac diligenter ante congesta.
quae tamen nec proderunt praeparata nec recte superponi sibimet excelsa culmina perfectionis admittent, nisi egesto prius omni repurgio uitiorum et effossis succiduis mortuisque ruderibus passionum uiuae ut aiunt ac solidae terrae pectoris nostri, immo illi euangelicae petrae superiecta fuerint simplicitatis et humilitatis firmissima fundamenta, quibus haec turris spiritalium uirtutum molitionibus extruenda et inmobiliter ualeat stabiliri et ad summa caelorum fastigia confidentia propriae firmitatis adtolli.
fundamentis etenim talibus innitentem, quamuis passionum imbres largissimi profundantur, [*](15 cf. Luc. 14, 28 22 cf. Luc. 6, 48 ) [*](2 alterum D1 4 tendit] pnritatis tendit W statura D 5 adqae FP 6 potueront D poterint P 7 illias plena cordis qviete adquiri W 9 ha∗c V praestrnunt animi puritatem W possunt] poBs. orationis W 10 adseduetate D tratare D 11 affectu X qui] q; D 18 instare V 14 adque VP 15 parabulae VP in ea W\' 16 ac om. 0 erstruct WX 18 prodeerunt 0 20 effosis F1 effusis V*P 22 snperiacta X 24 ezstruenda WX 25 summe D 26 propiae W 27 ymbres D inbres 0 )
Et idcirco ut eo feruore ac puritate qua debet emitti possit oratio, haec sunt omnimodis obseruanda. primum sollicitudo rerum carnalium generaliter abscidenda est, deinde nullius negotii causaeue non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda, detractationes, uaniloquia seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputandae, irae prae omnibus siue tristitiae perturbatio funditus eruenda, concupiscentiae carnalis ac filargyriae noxius fomes radicitus I euellendus.
et ita his ac similibus uitiis extrusis penitus et abscisis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique ut diximus repurgii emundatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, iacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamina, quae scilicet turrem intraturam caelos ualeant sustinere, deinde superponenda uirtutum spiritalis extructio et ab omni discursu atque euagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem dei ac spiritales intuitus incipiat sublimari.
quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. quamobrem quales orantes uolumus inueniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. ex praecedenti enim statu mens in supplicatione formatur, eoruudemque [*]( 1 ei] et V pereequut. 0 3 demit Dl 5 qua hinc Wx 7 absciedenda D 8 nulius negutii V 9 detractationes WOli detrectationes FD detractiones O2ΡΧν seu multiloquia om. 0 10 Bcurrilitatis V1 scurilitates DWP 12 concupiscentia V ac] affectua ac W fylargiriae W fllargiriae OPX 14 abscissis V1P omnium 0 quoque om. DWO 15 repurgi OP permissa V 17 inconcusa W 19 adque VOP 20 inhibenda D\' 21 spiritalis V\'P intuitos Dt 22 quidquid V1 DP: quicquid rell. rationiB D oram 0 23 ut hoc W 24 inuenire tale D\' 25 tempore D 26 eorumque 0 )
et idcirco quidquid orantibus nobis nolumus ut inrepat, ante orationem de adytis nostri pectoris extrudere festinemus, ut ita illud apostolicum possimus inplere: sine intermissione orate, et : in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. alias namque mandatum istud perficere non ualebimus, nisi mens nostra ab omni uitiorum purificata contagio uirtutibus tantum uelut naturalibus bonis dedita iugi omnipotentis dei contemplatione pascatur.
Etenim qualitas animae non inepte subtilissimae plumae seu pennae leuissimae conparatur. quae si umoris cuiuspiam extrinsecus accedentis corruptione uitiata non fuerit uel infusa, mobilitate substantiae suae tenuissimi spiritus adiumento uelut naturaliter ad sublimia caelestiaque sustollitur. sin uero umoris cuiusquam aspargine uel infusione fuerit praegrauata, non modo in nullos aerios uolatus naturali mobilitate raptabitur, sed etiam ad ima terrae concepti umoris pondere deprimetur.
ita mens quoque nostra si accedentibus uitiis curisque mundanis adgrauata non fuerit noxiaeue libidinis umore corrupta, uelut naturali puritatis suae beneficio subleuata leuissimo spiritalis meditationis adflatu sublimabitur ad superna, [*]( 9 I Tbess. 5, 17 10 I Tim. 2, 8 ) [*]( 5 scarilis DPX 6 aut] uel OX ad om. V 7 quicquid W OX inripat W1 8 aditis WOX abditis Pv 9 intirmissione F 10 manos Dl 11 disciptatione V 12 ualibimus V contagio pnrificata D 13 tantum nelut naturalibus om. W didita V 15 III V ineptae sed D suptil. W 16 pinnae D1O pinnulae P humorie WOP 17 accedentis P: accidentis V DWOXv 19 suatuUitur V 20 humoris WOP aspargine 0: aspergine rell. 22 ad ima] a (sic) D humoris WOPX deprimitur VDW 23 accidentibus VDO 24 noxiae uel DOP humore WOX 25 currupta V1 uelut in Wl benefitio V )