Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Tamen expetendae sunt nobis per profectum uitae consummationemque uirtutum illae potius supplicationum species, quae uel de contemplatione futurorum bonorum uel de caritatis ardore funduntur seu certe, ut humilius et seeundum incipientium mensuram loquar, pro adquisitione quarumcumque uirtutum seu uitii cuiuslibet extinetione generantur. aliter enim ad illa sublimiora quae praediximus supplicationum genera peruenire nullatenus poterimus, nisi per ordinem postulationum istarum sensim mens nostra fuerit gradatimque proueeta.