Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in feruore spiritus constituti, solemus emittere, uel pro caris scilicet nostris uel pro totius mundi pace poscentes, et ut ipsius apostoli uerbis eloquar cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt supplicamus.
Quarto deinde loco gratiarum actiones ponuntur, quas mens, uel cum praeterita dei recolit beneficia uel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta praeparauerit deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus domino refert. qua etiam intentione nonnumquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae reposita sunt in futuro sanctorum praemia purissimis oculis intuendo ineffabiles deo gratias cum inmenso gaudio spiritus noster instigatur effundere.
Ex quibus quattuor speciebus licet nonnumquam soleant occasiones supplicationum pinguium generari (nam et de obsecrationis specie quae de conpunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu quae de fiducia oblationum et consummatione uotorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de caritatis ardore procedit, et de gratiarum actione quae beneficiorum dei et magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, feruentissimas saepissime nouimus preces ignitasque prodire, ita ut constet omnes has quas [*]( 2 Eccles. 5, 4 (LXX) 9 I Tim. 2, 1-2 ) [*]( 1 fecirimuB F1 2 diciturque VDPX. de om. DP 3 gre- cum DWPX 4 te D1WO: om. VD2PX 8 scilicit V1 10 et pro omnibus DW 11 sublimi W 12 panQntur VPl qaas] q; D1 18 recolit..... praesentia om. 0 benefltia F 16 refret D1 quia D 20 quatuor X licet otn. W solent W 21 occasriones V occansiones D1 22 cnnpnnctione V 24 nutorum F profuit Y 25 caritatis procedit affectu W 26 benefit. V pietates F1 28 ita nt conatet] et W has om. V )