Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

De perpetua orationis atque incessabili iugitate quod in secundo Institutionum libro promissum est, conlationes senis huius quem nunc in medium proferemus, id est abbatis Isaac domino fauente conplebunt. quibus explicatis et praeceptis beatissimae memoriae papae Castoris et desiderio uestro, o beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, satisfecisse me credo, uoluminis amplitudine primitus excusata, quae studentibus nobis non solum sermone succincto narranda praestringere, sed etiam plurima silentio praeterire in maiorem modum quam disposueramus extensa est. praemissa namque super diuersis institutis disputatione copiosa, quam nos studio breuitatis resecare maluimus, haec ad extremum beatus Isaac intulit uerba.

Omnis monachi finis cordisque perfectio ad iugem atque indisruptam orationis perseuerantiam tendit, et quantum humanae fragilitati conceditur, ad inmobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem, ob quam omnem tam laborem [*](7 cap. 9, 1 ) [*](1 fidutia D tantumudo V tantum Xx 4 cluso V: clauso DOXv 5 tacitate D oratioBis. Expliciunt capitula DX Explicit capitulatio. oxL VIIII a 0 Incipit conlatio (conlaci: V) abbatis isaac (isac F) prima (I V) [conl. (coJl P) pr. abb. isaac WPX] de oratione VDWPX: om. O hoc loco 6 orationis instantia W adque VW\'OP adquae Wl incissabili V 7 conlationis VO senes D\' 8 proferimus VX isabac 0 10 pap D disiderio V 11 eUadi WOPX 12 uolnmenis F1 14 praeetringere VOP: perstringere WXx perstingere D selentio D\' 15 dispusueramus V 17 iBahac 0 19 omnes DI adque VWOP 21 concidetnr VP 22 nititur] peruenire nit. W, )

251
corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et iugiter exercemus. et est inter alterutrum reciproca quaedam inseparabilisque coniunctio. nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura uirtutum, ita nisi huius culmine haec omnia fuerint conligata atque conpacta, nullo modo firma poterunt uel stabilia perdurare.

quemadmodum enim sine illis adquiri uel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis iugisque tranquillitas, ita ne illae quidem uirtutes quae hanc praestruunt absque huius possunt adsiduitate conpleri. et ideo nec recte tractare de orationis effectu nec ad eius principalem finem, qui uniuersarum uirtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius uniuersa, quae illius obtentu uel abscidenda sunt uel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum euangelicae parabolae disciplinam ea, quae ad spiritalis ac sublimissimae illius extructionem pertinent turris, subputata fuerint ac diligenter ante congesta.