Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

illud etiam quod ad nos dicitur: uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quid aliud quam multos principes cecidisse significat? quibus indiciis ratio diuersitatis huius ista colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum caelestiumque uirtutum aduersae potestates habere dicuntur, uel ex illius anterioris ordinis gradu in quo unaquaeque creata fuerat nunc etiam retentare, uel certe de caelestibus deuolutas ad similitudinem illarum uirtutum, quae ibidem perseuerant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum creuit, hos inter se gradus et ordinum uocabula in parte contraria uindicasse.