Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod etiam per illam dei insuffiationem, qua Adam primitus animauit, euidenter exprimitur. itaque his testimoniis manifeste colligimus patrem spirituum dici neminem posse nisi deum solum, qui eos ex nihilo cum uoluerit facit, homines uero carnis nostrae patres tantummodo nominari. igitur et diabolus secundum hoc quod uel spiritus uel angelus uel bonus creatus est patrem neminem habuit nisi deum conditorem suum. qui cum superbia fuisset elatus et dixisset in corde sao: ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo, factus est mendax et in ueritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est, quo deitatem homini repromittens ac dicens: eritis sicut dii, in ueritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, uel Adam in condicionem mortalitatis inducens uel Abel instigatione sua per manum fratris interimens.
Sed iam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit ac de profundissimo quaestionum pelago cumbam conlationis huiusce ad tutissimum silentii portum conpendium nostrae rusticitatis [*]( 15 Esai. 14, 14 17 Ioh. 8, 44 20 Gen. 3, 5 ) [*]( 1 reuirtatur V reuertetur W1 8 quia de PX: quiad. F qui de DW que de 0 4 siminari VW1 e] et D\': om. 0 6 specialiter OX 7 solo om. D\' tribuetur F1 8 insuflat. V 9 testem. V1 10 collegimus D1 nimenem V 11 uiro F 12 diabuliu FP 18 angelum D1 14 conditurem V 15 elatus fuisset D 16 et ero V simelis F* 18 thensauro VP1 mendatium VW 19 quod D 20 reprometens F hac D1 di F 22 condit. W ditionem D(P) 23 iBteremens V2 24 sed etiam D )