Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias uindicare, sed letales calces ac telorum uulnera pro alapa leuissima rependebant et pro uno dente percutientium animas expetebant. sed nec dici illis poterat: diligite inimicos uestros, in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent uero ab inimicis et solo ab eis odio dissiderent nec obprimere illos et interficere festinarent.

IIIud uero quod uos de diabolo mouerat: quia mendax est et pater eius, quod uidelicet tam ipse quam pater [*]( 2 Eccles. 3, 14 (LXX) 5 I Tim. 1, 9 15 Mt. 6, 89 20 Mt. 5, 44 24 Ioh. 8, 44 ) [*]( 1 ipsa OPX a D1: om. OX* haeritioa V aecclesaste D 7 naturales DlWl adque bis VOP 8 legem V1 9 erlrinaicus Y adibita WO describta V discribta W discripta D1 P adiuturiam V 10 post indigebant in VD\'WOP cap. 25 m- capit 11 collegitur V1 peracribtam VWO 13 ad] in W intigrum V nec in V 14 custudiam V potuerant ex potuerunt W 15 percueserat Dl dextra X 16 aeqtutate V 20 diligete V1 inimicus uestrus V 21 ducibatur V diclinarent F1 22 discederent W oppraemere W1 23 intirficere fistin. V 24 XXVI VWO: om. PX diabulo VP )

245
suus mendax pronuntiari uideatur a domino, satis absurdum est hoc uel leuiter opinari. ut enim paulo ante diximus spiritus spiritum non generat, sicut ne animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est carnis et animae, quae cui adscribatur auctori, apostolo manifestius distinguente: deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?