Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
SERENVS : Deus hominem creans omnem naturaliter a scientiam legis inseruit. quae si fuisset ab homine secundum propositum domini ut coeperat custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari quam litteris postea promulgauit: erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium quod adhuc uigebat insertum. sed quia haec ut diximus penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, uelut huius exsecutor ac uindex et ut ipsis scripturae uerbis eloquar adiutrix adposita est Moysaicae legis seuera districtio, ut uel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis extinguerent, secundum prophetae sententiam dicentis: legem dedit in adiutorium.
quae etiam secundum apostolum paedagogus uelut paruulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant instituti quadam obliuione discederent. nam quia sit homini omnis scientia legis ab initio creationis nfosa, hinc manifeste probatur, quod mandata legis absque [*](20 Esai. 8, 20 (LXX) 22 cf. GaL 3, 24 ) [*]( 2 aequimini 0 ac] et D 3 ac W 4 coniugi V contagii W a eia 7: illis rell. v at] ut 0 8 intirdicta V interdicto D 10 Sereniis om. Dl 11 insirait V 12 dei DW custadita V 13 letteris V1 14 extrinsicus V 15 intrinsicuB V uegekt F\'D diiemus V1 17 exsecutur VP1 eiecutor DW exseiuntor 0 uerbfl Dl 18 moysaicae D\'Pg: mos. rell. restrictio 0 20 extinguerint V1 prof. VD sententie prophete 0 21 adiuturium V 22 pedagogus codd. paruolis V1O fuesse V describetur V1 23 scilecit F1 adque V P custudiens V 24 disciderent V 26 manifestissime 0 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 16 )