Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis sanctaque diuisio, uidentes post haec filii Seth qui dei filii erant filias eorum qui de Cain progenie nascebantur desiderio pulchritudinis earum succensi acceperunt de ipsis sibimet uxores, quae uiris suis parentum suorum nequitias infundentes ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus conruperunt. ad quos satis congrue directum est illud eloquium: ego dixi: dii estis, et filii excelsis omnes. uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quique ab illa uera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui uniuersarum naturarum institutionem e uestigio subsecutus est, potuit euidenter ad tingere suisque posteris certa ratione transmittere.