Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS : Quia Geneseos lectio paulo ante in medium dei dispensatione prolata est, quae nos oportune commonuit, ut id quod semper discere cupiebamus nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur, utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram conuenire. illud quoque euangelii testimonium quod de diabolo paulo ante dixisti: quia mendax est et pater eius similiter desideramus audire quinam eius pater intellegendus sit.
SERENVS: Duas quaestiones non mediocres pariter protulistis, de quibus quantum possum eodem quo proposuistis ordine respondebo. nullo modo credendum est spiritales naturas coire cum feminis carnaliter posse.- quodsi aliquando hoc secundum litteram fieri potuisset, quomodo nunc quoque id ipsum non uel raro contingeret et absque semine uel coitu uiri aliquos nasci similiter de mulieribus conceptu daemonum cerneremus? cum praesertim constet eos libidinum sordibus admodum delectari, quas procul dubio per semet ipsos exercere quam per homines mallent, si id ullo modo posset inpleri, Ecclesiaste quoque id ipsum pronuntiante: quid est quod fuit? ipsum quod est: et quid est quod factum est ? ipsum quod fiet: et non est omne recens sub sole [*]( 8 cf. Gen. 6, 2 12 lob. 8, « U Eccles. 1, 9—10 (LXX) ) [*]( 1 nouerant 0 magis D* maLeficus F 2 ritu W quo eum] qui ex qua D 3 domisticos Y 5 geneseos F 6 dispinsatione F 7 discere om. W1 8 suscitari Dl sentiendo W1 9 obtamus OP 10 literam F 18 pater eius D 14 quaestionis F* 16 mado F 17 cuire F fimenis F carnaleter F1 18 literam V 19 caita V 20 uirili 0 concepto 0 22 a̅modum D 23 id ullo] idolo F posset OPr: possit VDW potaiBset Xc expleri 0 24 id] ad F pronuntiate W 26 umne F )