Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Tum GEBMANVS: Vnde, quaesumus, tanta uarietas aduer- . sariarum potestatum contra hominem ac diuersitas ista processit, quam beatus apostolus ita dinumerat: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et iterum: neque angeli neque principatus, neque uirtutes neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro? unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit aduersitas? an ad hoc potestates istas a domino conditas esse credendum est, ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent ?
SERENVS: Diuinarum scripturarum auctoritas de his in quibus nos uoluit erudire quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide et euidenter effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscuritate uelentur, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant et in superficie uocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant: quaedam uero ita contecta et quibusdam sunt obscurata mysteriis, ut in eorum discussione et intellectu inmensum nobis exercitii \'campum ac sollicitudinis reseruaret.
quam rem multas ob causas deum dispensasse manifestum est: primum ne saoramenta diuina nullum habentia spiritalis intellectus uelamen obductum cunctis hominibus, id est tam fidelibus quam profanis aequali [*]( 5 Eph. 6, 12 10 Rom. 8, 38-39 ) [*]( 1 inquid VDP senes 0 2 oram DW\'0 3 tunc 0 aduersarium D 4 hac W 5 dinomerat V1 6 sanguenim V 9 nequitia 0 11 karitate 0 13 militiae D\' 15 hominum DlW adque VP 16 scribt. X 18 affata I Dl 19 occnltorib; D ocoultiorea W uelent D uellentur Wl 21 suus V intellectur D1 22 obscura 0 miat. DO 24 reseruarent P 26 deum om. D\' sagramenta V )
ideoque satis proprie scriptura dinina agro opimo ac fertili conparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum uictum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, uel incongrua usibus humanis uel noxia sentientur. nonnulla uero ita utrique usui apta nascuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant uel offendant et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. plura quoque ad escam tantummodo inrationabilium inmentorum et animalium uel ferarum ac uolucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione uitalem iumentis conferunt sanitatem.
quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut, cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est, et: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua. quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum [*]( 23 Dent. 6, 4 24 1. c. 5 ) [*]( 1 inertis D1 hac W 2 Btudiosas V tum eras. in D tam W* nt om. 0 8 ipsas domesticuB V* 4 eis] ipsis 0 deeidioram W 5 adque VOP 6 scribt. 0 9 calorem W1 adque VP 12 cradetate D displeceant Wl 18 sanitatem Y: sataritatem rill. 19 paradisso D conteneri D1 90 hac W 22 hac W 28 isrt VWX irt D 24.dominua] dent 0 diligis VIDlP 26 alligorica V1P illegorica D1 algorica W 28 nallu W )