Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae tam populo Israheli quam nationi Persarum uidebatur aduersus. ex quo liquido peruidetur, quod discordias gentium et conflictus ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates et illarum uel uictoria gaudeant uel deminutione crucientur et ob hoc non possint inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.
Hos ergo praeter illas quas superius exposuimus opiniones etiam idcirco dici principatus uel potestates euidenti possumus ratione colligere, quod scilicet uel diuersis gentibus dominentur ac praesint, uel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia, de quibus etiam euangelia legiones esse propria ipsorum confessione testantur, suos exerant principatus. non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dicionem suae dominationis exerceant, nec potestates aut principatus uocari queunt, nisi fuerint super quos sibi uindicent principatus.
quod etiam in eoangelio designari a blasphemantibus Pharisaeis manifestissime repperimus: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones. [*]( 2 Dan. 12, 1 18 cf. Luc. 8, 30 24 Luc. 11, 15 ) [*]( 1 adiutur V omnibus his D 2 michahel DP princips V 3 consurgit D\'P michahel DPX* 5 gente D1 6 aatione D1 10 vel om. W uicturia V diminutione V dmnanitione W 12 praesolem D* 16 openiones W1 16 pussumus Y collegere D1 WP scilecit V 17 poent D in om. D\'0 18 adque VWP enangelica D\' legionis F 19 exerant VW: exerceant DPXv ezcesserant 0 pncip pacos D 21 ditionem DW 23 blasfem. VO 24 farisaeis VWOX belzebuh D\'P 25 eicet D1 )
Nam quia bonae parti eadem ordinum uocabula non sine ratione causaue sint indita et officiorum uel meritorum seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. etenim de officio nuntiandi angelos, id est nuntios manifestum est appellari et archangel os eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet, dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur, principatus quoque quod habeant quorum sint principes, et sedes quod ita scilicet deo cohaereant et domesticae ac familiares ei sint, ut in ipsis uelut in quadam sede diuina maiestas peculiarius requiescat et quodammodo in eis firmius reclinetur.