Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quem principem regni Persarum aduerunam potestatem esse, quae fauebat genti Persarum inimicae populo dei, minime dubitandum est, quique ad inpediendam utilitatem, quam uidebat per absolutionem quaestionis pro qua propheta dominum exorauerat ab archangelo ministrandam, linens semet ipsum, ne ocius ad Danihelem salutaris angeli consolatio perueniret deique populum cui Gabrihel archangelus praeerat confortaret, obiecit. qui tamen ait ne tmic quidem ob inpugnationis illius uehementiam se ad eum peruenire potuisse, nisi in adiutorium sibi Michael archangelus aduenisset et occurrens principi regni Persarum seseque conflictui eius interserens et obponens eumque ab ipsius inpugnatione defendens ad instructionem prophetae post uicensimum et unum diem peruenire fecisset.