Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco priorem eius lapsum quo superbiendo conruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per inuidiam subsecuta est. quae inueniens eum adhuc aliquid in sese erectum habentem, ita ut etiam cuiusdam conloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia [*]( 4 Gen. 3, 1 (LXX) ) [*](2 deieccionis F geneseus V1 leccio F 3 crededit Dl 5 besteis DlWl 6 intellegetis V 7 illam otn. D 10 praeferetnr DPX1 preuei-etur (». e. praeberetur) 0 bestei. DlWl uocabolo V Dl scribt. VO 11 angelom Dl 13 hominibus Wl besteis V1D1W1 14 gabrieli WOPX siue] uel DWOP michaheli D micaheli 0 nullu W possit VDWP 15 conueneret D\' - 16 sonant 0 18 deceperet V deceperit Dlpl 19 extetit W scilecet F 20 illum F* enocatum ViP nocandom 0 23 quod etiam Dl 25 sese erectum VX: se erectum D sese rectum WO P 26 adque VOP possit VDWO )

227
domini utiliter in ima deiectus est, ut non iam sicut ante sublime aliquid intuens et excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet et humiliatus super uentrem terrenis uitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam, ut dum cauetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset.

In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus, quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur supplicio careat, licet aliquantulo leuiore quam ille qui auctor deceptionis extiterit. quod hic expressum planissime cernimus. Adam namque qui seductus est, immo ut apostoli uerbis eloquar qui seductus non est, sed seductae adquiescens in exitiabilem uidetur accessisse consensum, sudore uultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur.