Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
SERENVS: Non esse istud praeuaricationis illius seu deiectionis initium Geneseos lectio manifestat, quae ante illorum deceptionem eerpentini nominis nota eum credidit inurendum ita dicens: serpens autem erat sapientior siue, ut Hebraici exprimunt libri, callidior cunctis bestiis terrae quas fecit dominus deus. intellegitis ergo, quod ante illam circumuentionem primi hominis de angelica discesserat sanctitate, ita ut non solum nominis huius insigniri mereretur infamia, sed etiam in nequitiae tergiuersatione ceteris praeferretur bestiis terrae. non enim tali uocabulo scriptura bonum angelum designasset nec de his qui in illa beatitudine perseuerant diceret: serpens autem erat sapientior omnibus bestiis terrae.