Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non ergo debemus his euagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: qui enim colit terram suam, saturabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur paupertate. nec ab intentione huius obseruantiae perniciosa desperatione frangamur, quia in omni sollicito inest amplius. nam qui suauis et sine dolore est, in egestate erit, et iterum: uir in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae: nec non etiam regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud.

nulla namque uirtus sine labore perficitur neo ulli possibile est ad istam quam cupit stabilitatem mentis sine [*]( 2 n Cor. 12, 10 3 1. c. 9 5 Zach. 12, 8 (LXX) 7 Hebr. 10, 36 18 Ps. 62, 9 14 Ps. 118, 31 15 Pa. 72, 28 16 I Cor. 6, 17 : 18 Prov. 28, 19 21 Prov. 14, 23 (LXX) 23 Prov. 16, 26 (LXX) 25 Mt. 11, 12 ) [*]( 1 non posse nisi pacientes infirmosque D . 2 fidutia DX 5 inquid VDWP 6 prael. W 7 enim nobis 0 8 reportetis VO et Vulg. 11 deprehendemus D corr.: deprehendimus reU. 14 adhqsit WZpl 16 quia Wl 18 colet VP 19 otio D\'0 20 egestate 0 21 disper. DWPX 92 labore D\'PX 23 in ante doloribus om. Wl 24 pditioni D 27 oupit scripsi: cupitis codd. v (nimirum cupit iBtabilitatem in archetypo) )

189
ingenti cordis contritione conscendere. homo enim labori nascitur. qui utin uirum perfectum possit occurrere, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, maiore eum necesse est intentione semper esse peruigilem iugique sollicitudine desudare.

ad cuius tamen mensurae plenitudinem nemo perueniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et inbutus ea fuerit in praesenti eamque adhuc in hoc saeculo positus praelibarit, Christique membrum pretiosissimum designatus arram conpaginis illius, per quam corpori eius ualeat copulari, in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, uerum etiam cogitationes semper intendens, ut illud, quod in futurum dicitur de beata conuersatione sanctorum, iam subarratum teneat in praesenti, id est sit eideus omnia in omnibus.

GERMANVS : Posset forsitan haec uolubilitas mentis? aliquatenus coherceri, si eam non tantus aduersariorum numerus circumuallans ad ea quae non uult, immo quo illam suae quoque naturae mobilitas rapit, indesinenter inpelleret. quam cum tam innumerabiles, tam potentes tamque terribiles circumagant inimici, resisti illis ab hac praesertim fragili carne inpossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem uestris sententiis uelut caelestibus animaremur oraculis.