Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non ergo debemus his euagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: qui enim colit terram suam, saturabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur paupertate. nec ab intentione huius obseruantiae perniciosa desperatione frangamur, quia in omni sollicito inest amplius. nam qui suauis et sine dolore est, in egestate erit, et iterum: uir in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae: nec non etiam regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud.