Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

aliis enim membris truncatum quempiam, licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse: sine capite uero nemini uel breuis uitae spatium propagatur. et gladium spiritus, quod est uerbum dei. penetrabilius namque est omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque et medallarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, diuidens scilicet et abscidens quidquid in nobis carnale terrenumue reppererit.

quibus armis quisque fuerit conmunitus, ab hostium semper telis ac populatione defensus non ut captiuus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium uinculis abducetur nec audiet per prophetam: quare inueteratus es in terra aliena? sed tamquam triumphator ac uictor in illa qua uoluerit cogitationum regione consistet. uis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis huius, quibus haec arma quae praediximus non carnalia, sed potentia deo gestet, agnoscere?

andi ipsum regem uiros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos dilectu signet ac probet. infirmus, inquit, dicat, quia fortis sum ego, et: qui patiens est, sit pugnator. uidetis ergo bella domini proeliari nisi patientes infirmosque [*](6 Epb. 6, 17 7 Hebr. 4, 12 16 Baruch 3, 11 22 Ioel 3, 10 (LXX) 23 1. c. 11 (LXX) ) [*](1 inexpugnabile F1 2 hac W(0) perseqaut. 0 3 adque VWP castudire V 6 propagatur V: prorogatur D1WOP1v praerogatur D\'PxX 8 diuisiones FD\'0: diuisionem rell. e cf. cap. 13,3 9 ae VD1OX: et D\'WP 10 discretur V 11 quidquid DlOP: quicquid rell. 12 carnali V1D1P repererit X 18 pupulatioue FP* 14 aut subditus in D 15 abducitur VPX 17 triumphatur V uictur F* 18 consistit FD1 rubor D\'P\' robor W1P2 20 agnuscere V1 22 dilectu VW et DI wt uid. dilectione D1 dilectio 0 dilectos PX inquid YDWOP 23 pugnatur V 24 prael. W inflrmusque F1 )

188
non posse, illa procul dubio infirmitate qua fundatus ille noster euangelicus centurio cum fiducia loquebatur: cum enim infirmor, tunc potens sum, et iterum: uirtus enim in infirmitate perficitur. de qua infirmitate unus prophetarum et erit, inquit, qui infirmatur inter eos sicut domus Dauid. patiens etiam haec bella proeliabitur, nempe illa patientia de qua dicitur: patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes recipiatis remunerationem.

Debere tamen ac posse nos domino cohaerere et experientia propria deprehendemus, si mortificatas uoluntates ac desideria mundi huius habeamus abscisa, et illorum auctoritate docebimur qui domino conloquentes fiducialiter dicunt: adhaesit anima mea post te, et: adhaesi testimoniis tuis domine, et: mihi autem adhaerere deo bonum est, et: qui adhaeret domino, unus spiritus est.

non ergo debemus his euagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: qui enim colit terram suam, saturabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur paupertate. nec ab intentione huius obseruantiae perniciosa desperatione frangamur, quia in omni sollicito inest amplius. nam qui suauis et sine dolore est, in egestate erit, et iterum: uir in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae: nec non etiam regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud.