Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
aliis enim membris truncatum quempiam, licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse: sine capite uero nemini uel breuis uitae spatium propagatur. et gladium spiritus, quod est uerbum dei. penetrabilius namque est omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque et medallarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, diuidens scilicet et abscidens quidquid in nobis carnale terrenumue reppererit.