Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae quoniam singillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est, armorum tantummodo uolo uobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque, si uolumus bella domini proeliari et inter centuriones euangelicos militare, accincti iugiter debemus incedere. sumite, inquit, scntumfidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita restinguere. ergo fides est quae excipiens ardentissima libidinum tela metu futuri iudicii et caelestis regni credulitate mortificat.