Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ita nos quoque dignitatis huius apice sublimati habebimus hanc imperandi potestatem atque uirtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur inmorari uel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes \'abite\' et abibunt: bonis uero dicemus \'uenite\' et uenient seruo quoque nostro, id est corpori ea quae castitatis uel continentiae sunt similiter iniungemus et sine ulla contradictione deseruiet, non iam suscitans nobis aduersos conoupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum.