Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae si non m nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos dominus increpasset: quid cogitatis mala in cordibus uestris? nec per prophetam praecepisset dicens: auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis, et: usque quo morabuntur in te cogitationes noxiae? nec in die iudicii earum qualitas quemadmodum operum exigeretur a nobis, ita per Esaiam domino conminante: ecce, inquit, ego uenio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis, sed ne condemnari quidem earum testimonio uel defendi in illo terribili atque metuendo examine secundum beati apostoli sententiam mereremur ita dicentis: et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum.
Huius ergo perfectae mentis figura per iMum euangelicum centurionem pulcherrime designatur, cuius uirtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus [*]( 4 Ps. 83, 6 (LXX) 10 Mt. 9, 4 12 Esai. 1,16 13 Hierem. 4, 14 16 Esai. 66, 18 20 Kom. 2, 1&-16 ) [*]( 1 ut om. V inuenire D\'W 4 cui VDlW: coins D2OPXv 5 eine om. DPXv 6 dicione WO: ditione rell. 8 discensus DXWPX 10 fariseos DO phariseos WPX 11 praecipisset D* 13 usqueq; D\' cogitionee W 16 et operum 0 isaiam W esaja 0 16 inquid VDWOP 17 cogitationis V 18 nec X condempnari W 19 adque VP 20 meremur D\'OXI 21 aut etiam defendentibus om. W 22 iudecabit V1 25 pulccrrime 0 adque VWP )
si igitur nos quoque uiriliter aduersus perturbationes et uitia dimicantes potuerimus ea dicioni nostrae discretionique subicere ac militantes in carne nostra extinguere passiones uel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subiugare ac dominicae crucis salutari uexillo dirissimas aduersariarum potestatum turmas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum ad spiritalis huius centurionis ordinem prooehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: constitue tibi χιλιἁχας, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.