Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
rου̃ςιtaque, id est mens, ἁsιϰίητος ϰαìπολυϰίητος definitar, id est semper mobilis et multum mobilis. quod etiam in Sapientia quae dicitur Salomonis aliis uerbis ita describitur: ϰαì γεω̃δες σϰη̃νος βϱίϑεινου̃ν πολυϕϱóνιδα, id est: et terrenum habitaculum adgrauat mentem multa cogitantem. haeo igitur pro condicione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi prouisum habuerit ubi suos exerceat motus et in quibus iugiter occupetur, propria mobilitate discurrere et per omnia uolitare, donec. longo exercitio usuque adsuefacta diuturno, quo uos in cassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos uolatus et inmorandi robur adquirat, et ita praeualeat aduersas inimici suggestiones quibus distrahebatur extrudere atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare.