Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
esse autem et alia daemonum genera, id est mutorum atque surdorum, euangelia testantur. incentores etiam libidinis atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta conmemorat spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a deo suo. nocturnos quoque siue diurnos ac meridianos daemonas similiter scripturarum auctoritas docet. de quorum diuersitate perlongum est si uolumus omnia scripturarum uolumina perscrutantes singillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, quae sirenae, quae lamiae, quae ululae, qui strathiones, qui hericii designentur, qui aspis, qui basiliscus in psalmo, qui leo, qui draco, quiue scorpios in euangelio nuncupetur, qui princeps mundi huius, qui rectores harum tenebrarum quaeue spiritalia nequitiae ab apostolo nominentur.