Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo [*]( 5 Hierem. 51, 8 10 1. c. 9 16 Esai. 1, 6 ) [*]( 1 es tu] esto DłPX 2 ruinaq; flente D1 8 prof. D et om. W medicus V1 adque VP 4 simile V 5 hac W babyllon F 6 risinam F 7 reepundent F et respondent 0 disper. D1W1 P 9 adque VP doctorem D\' 10 inpenitens DOP 11 babyllonem Y babilone 0 13 caelus V 14 diaper. DPX1 15 langore WO esajas 0 16 eo r et Vulg. 18 circumlegata D1 90 XXXI W in om. DP quod VDWOP 21 nonnullus V 22 planos VDlWO: faunos D2v paganos PX ef. Mt. 37, 68 uulgos D1 23 manefestem Dl quoque OX 25 potuerunt VO decepere F1 derisum F deriso 0 dirisu X )

211
et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est.

alios ita eorum corda quos ceperant inani quodam tumore uidemus infecisse, quos etiam Bacuceos uulgus appellat, ut semet ipsos ultra proceritatem sui corporis erigentes nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc uero uelut adclines ad quendam se tranquillitatis et adfabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque uelut inlustres et circumspectabiles omnibus aestimantes nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc uero ab aliis se crederent adorari et omnes motus, quibus uera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent.

alios repperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. cuius rei etiam nos testes sumus, qui audiuimus apertissime daemonem confitentem per Arrium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. quod etiam in quarto Regnorum libro unum ex isdem ipsis manifeste legimus [*]( 7 cf. Mt 8, 28 ) [*]( 2 innociois PX 3 fnmri F1 deditus V 6 adque V ilins V 7 discrib. D\' 8 eorum qui Dl 9 insanabili D\' W 10 alius F1 11 coeperant YD ceperint 0 ttunure F1 uidimuB D2r uiderimus 0 inficisBe V1P 12 ipms F1 18 fut. gestusque) fastusque D 16 seseque uelut...... 19 crederent adorari om. Y fort. reete 17 extimantes 0 20 explorent D1 alios Y repperemus P reperimus X 21 mendatiis DW blasf. DOX 22 summus W1 23 eno- Buam D\' 84 sacrilegii Dl P sacrilege W ededisse D1 25 quarto codd.: errauit auctor isdem X: eisdem 0 hisdem refl. ) [*]( 14* )

212
praedicantem: egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. de quibus apostolus, arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: adteudentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium.

esse autem et alia daemonum genera, id est mutorum atque surdorum, euangelia testantur. incentores etiam libidinis atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta conmemorat spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a deo suo. nocturnos quoque siue diurnos ac meridianos daemonas similiter scripturarum auctoritas docet. de quorum diuersitate perlongum est si uolumus omnia scripturarum uolumina perscrutantes singillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, quae sirenae, quae lamiae, quae ululae, qui strathiones, qui hericii designentur, qui aspis, qui basiliscus in psalmo, qui leo, qui draco, quiue scorpios in euangelio nuncupetur, qui princeps mundi huius, qui rectores harum tenebrarum quaeue spiritalia nequitiae ab apostolo nominentur.

quae uooabula non casn neo fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum, quae. apud nos uel minus noxiae uel magis perniciosae sunt, illorum ferocitatee rabiesque distingui et ex similitudine nequitiae [*](1 m Beg. 22, 22 3 I Tim. 4, 1-2 6 cf. Luc. 11, 14. Harc. 9, 16 et 24 8 Osee 4, 12 10 Ps. 90, 5-6 13 cf. Esai. c. 13 et 34 15 Pa. 90, 13 16 Luc. 10, 19 17 Ioh. 14, 80. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 praedicentem VW predicente 0 inquid VOP eroB W1. 2 prof. DO 8 illus V1 refert 0 5 mendatium VDWX 6 dęmonium D* adque VOP 7 sordorum V adque VOP- 8 lnzoriae D1 WP spiritos (ante esse) D\' prof. 0 10 noctarnns VI diurnus F1 meridianus F1 meridianis Dl 11 daemones W2OXv decorum 0 12 acribt. 0 18 per om. D1 14 unocent. V pelosi V 15 strutiones VDWP* structiones 0P1 strnciones X hericu Dx ericii WOX designantur V1W1PXv absis D1 iaspis 01 16 baseliscns F scorpios D1 Wl: scurpins F1 scorpiuB reU. 18 tenebrarum harum Vx nequitia OPX1 19 nomenentur F1 fortuitu WP 20 accepere F1 21 aput DlOP magis] maius D 22 ferocitatis F1 )

213
uirolentae seu principatus, quem istis inter ceteras feras siue serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum uocabulis nuncupari, ut scilicet alius quidem ob uehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae leonis appellationem, alius basilisci ob illud mortiferum uirus quod priusquam sentiatur interimit, alius uero ob teporem malitiae suae onocentauri ant hericii nomen struthionisue sortitus sit.

GERMANVS: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos apostolus enumerat ad istos referri, quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. uolumus tamen nosse unde haec sit tanta inter eos differentia, uel quemadmodum tanti nequitiae extiterint gradus? an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur et quodammodo huic nequitiae militarent?

SEBENVS : Quamquam propositiones uestrae totum tempus nocturnae quietis ita nostris furentur obtutibus, ut adpropinquantis aurorae nequaquam uiciniam sentiamus et usque ad ortum solis insatiabiliter conlationis huius uerba contexere prouocemur, tamen quoniam absolutio propositae quaestionis, cum coeperit indagari, in quoddam amplissimum ac profundissimum nos educit pelagus quaestionum, quod praesentis horae breuitas non sinit transmeari, commodius reor ut eam futurae noctis indagini reseruemus, quo et mihi [*]( 9 Eph. 6, 12 ) [*]( 1 nirolente D isti W 3 nocabilis eorum D alios W 4 fururia F1 6 alios W illum DW illut 0 6 alios W temporem W1 militiae W 7 ericii OX strutionisue V DWPX* structionisque 0 strnctionisne X1 8 XXXII W ambigBmns DIW1 illns V 9 enomerat V1 istus V 10 aangnenem V 13 nequitia Op2X1 14 hoc D1 tantę D PX 16 sunt D1 PX militiae P1 18 XXXIII W propositionis DXP 20 adpropinquantes DlWlP 23 indicari W amplessimum V1 24 hac D* reducit D1 reducet D\' deducet 0 pelagos W1 25 orae WO commodeus W1 26 quod OX )

214
sub huius quaestionis occasione de uestro propensiore conloquio laetitia spiritalis ac fructus uberior conferatur, et propositarum quaestionum sinus praebente nobis spiritu sancto prosperos flatus liberius penetrare possimus. quamobrem soporis modi-

cum degustantes discutiamus obrepentem oculis nostris uicina iam luce torporem, ac deinceps pariter ad ecclesiam procedentes, quoniam nos hoc facere dominici diei sollemnitas commonet, reuersi post synaxin ea, quae dominus ad instructionem communem pro desiderio uestro largitus fuerit, duplicato gaudio conferemus. 10 [*]( 1 occansione D* occassione W 3 prospero V 4 flatos D1 P paenitrare Wl 5 obsequentem ex obrequentem D 6 ecliaiam V eclesiam D eglesiam 0 7 Bolemnitas V 8 ainaxin OP et (ex senaxin) W 9 largitur Dt 10 conferamus OXv Explicit abbatis sereni conlatio prima (conl. abb. sel. pr. DW conI. pr. abb. ser. X) de animae mobilitate et spiritalibus nequitiis VDWOX Eipl P lncipit einsdem senis conlatio scda de principatibus 0)

215
CAPITVLA.

De humanitate abbatis Sereni.

Propositio de diuersitate nequitiarum caelestium.

Responsio de multiplici esca scripturarum sanctarum

De gemina sententia super intellectu scripturarum sanctarum.

De eo quod proposita quaestio inter illa quae media tenenda sunt debeat accipi.

De eo quod nihil a deo malum creatum sit.

De initio principatuum seu potestatum.

De lapsu diaboli et angelorum.

Obiectio, quod ruina diaboli a deceptione Euae pri cipium sumpserit

Responsio de initio lapsus diaboli. [*]( Item (Incipiant D) capitula (capitnli D1) secnnda • conlationis ( secunda conlatione DX) eiusdem senis (ei\' sen D) VDX Incipit ca] talatio eiiudem 0 & humiiitate D 6 secunda propositio Xc caelestium om. 0 7 scribturarum V 8 intellecta] inlata inlata X scribtur. F 10 de eo quod] de qao X med OXe 11 sunt tenenda X aoeepi FD1 12 malum a deo D est D 13 initium FO prineipatom X potestataam D coi potestatiam X* 14 diabali V 15 diabali VD1 ad deoeptio X 17 diabali YD. )

216

De eius qui decipit sine qui decipitur poena.

De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent.

De eo quod inpugnationem, quam erga homines inpendunt, etiam aduersum se conmoueant contrariae potestates.

Vnde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur.

De eo quod non sine causa sanctis caelestibusque uirtutibus angelorum siue archangelorum nomina sint indita.

De subiectione daemonum, quam suis principibus praebent, fratris uisione perspecta.

De eo quod singulis hominibus duo angeli semper adhaereant.

De differentia nequitiae, quae aduersis spiritibus inest, per duos philosophos adprobata.

De eo quod daemones nihil aduersus homines praeualeant, nisi eorum prius mentes obsederint

Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur.

Absolutio propositae quaestionis.

Obiectio, quemadmodum generi Seth cum filiabus Cain profana conmixtio ante interdictum legis potuerit inputari.

Responsio, quod naturali lege ab initio homines iudicio seu poenae fuerunt obnoxii.

De eo quod iuste puniti sunt qui ante diluuium peccauerunt [*]( 1 decepit VO decepitur F* 5 aduersus DOl commoaeant} sie desinit capitulatio in X 7 priDcipatam 0 10 sunt 0 13 fratres VO perfecta Y 16 quae om. V adoirsis V aduenua DO 17 filosofos 0 adprobatas Dl 19 prius eorum O mentes prius D obsederint 0: obeiderint YD 21 dicantur D2 23 aet 0 24 cam D\' ante inputari om. 0 27 iuditio VD poena D(0) 28 sunt hi qui Dv )

217

De diabolo quod dicitur in euangelio quomodo intellegendum sit: quia mendax est et pater eius.

Consummatis quae diei sollemnitas exigebat et ecclesiae congregatione dimissa reuersi ad cellam senis refecti primum lautissime sumus. nam pro muria, quae superiecta olei gutta cotidianae refectioni solebat adponi, modicum liquaminis miscuit et olei quiddam solito propensius superfudit. nam illam olei guttam ob hoc unusquisque cotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gustu quandam percipiat suauitatem (quippe cuius tantus est modus, ut uix ipsius gutturis ac faucium meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat), sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter inrepere, et stimulos elationis obtundat, quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum temptare non desinit.

deinde adposuit salem frictum, oliuas ternas: quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia uocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas. hunc enim numerum in illa heremo quemquam excessisse culpabile est. qua refectione transacta repromissam quaestionis absolutionem [*]( 2 Ioh. 8, 44 ) [*]( 1 diabulo VD1 intellegatur 0 2 quia om. 0 est] sit D eius. Expti capl D Explicit capitulatio 0 Expl. capitula subsequentls conlationis X Incipit eiusdem senis (aereni P) conlatio (conlac D collatio P) secunda de principatibus (principalibus nequitiis P) VDWPX Incipit conlatio VEla 0 3 ecclisiae V ecle D 4 demissa DlWl tellam Dl 5 letissime 0 moris DXW 6 cottid. YD\'WX cottidiana D1 7 soleto Dl 8 cott. D 9 stillat 0 gnstus D* quamdam Wl 11 lenire YDOP 12 abstinentiam W\' districtiorem W destrictiore OX 13 inripere V ut Dl stimulus V 14 quamto 0 16 sale D\' frictn D1 19 myxtaria V mixaria DWP mizaria 0 20 nomerum V )

218
cum reposcere coepissemus, proferte, inquit senex, interrogationem uestram, cuius in hanc horam distuleramus indaginem.