Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quorum ruinam deflente domino per prophetam et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente et quodammodo eos ad planctum similem pronocante ac dicente: subito cecidit Babylon, contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur, respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura conmissa est, uel certe propheta ea persona apostolorum seu spiritalium uirorum atque doctorum uidentium duritiam mentis eorum et inpaenitens cor:

curauimus Babylonem, et non est sanata: relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suamrquoniam pernenit usque ad caelos iudicium eius, et eleuatum est usque ad nubes. de istorum igitur desperato languore ex persona dei loquitur Esaias ad Hierusalem: a planta pedis usque ad uerticem non est in ea sanitas: uulnus, et liuor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo.

Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo [*]( 5 Hierem. 51, 8 10 1. c. 9 16 Esai. 1, 6 ) [*]( 1 es tu] esto DłPX 2 ruinaq; flente D1 8 prof. D et om. W medicus V1 adque VP 4 simile V 5 hac W babyllon F 6 risinam F 7 reepundent F et respondent 0 disper. D1W1 P 9 adque VP doctorem D\' 10 inpenitens DOP 11 babyllonem Y babilone 0 13 caelus V 14 diaper. DPX1 15 langore WO esajas 0 16 eo r et Vulg. 18 circumlegata D1 90 XXXI W in om. DP quod VDWOP 21 nonnullus V 22 planos VDlWO: faunos D2v paganos PX ef. Mt. 37, 68 uulgos D1 23 manefestem Dl quoque OX 25 potuerunt VO decepere F1 derisum F deriso 0 dirisu X )

211
et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est.