Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quorum ruinam deflente domino per prophetam et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente et quodammodo eos ad planctum similem pronocante ac dicente: subito cecidit Babylon, contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur, respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura conmissa est, uel certe propheta ea persona apostolorum seu spiritalium uirorum atque doctorum uidentium duritiam mentis eorum et inpaenitens cor: