Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hieremias quoque cum deo super hac impiorum prosperitate disceptans, licet nequaquam dubitare se de iustitia domini profiteatur dicens: iustus quidem tu es domine, si disputem tecum, causas tamen huius tantae inaequalitatis inquirens subiungit et dicit: uerumtamen iusta loquar ad te: quare uia inpiorum prosperatur: bene est omnibus, qui praeuaricantur, et inique agunt? plantasti eos, et miserunt radicem: [*]( 4 Bom. 2, 5 7 Esai. 66, 24 14 PI. 72, 2-6 (LXX) 24 Hierem. 12, 1 26 1. c. 1-2 ) [*]( 4 inpenitenB VDOPX inpoenitens W 5 excidens DlP thensaurizat V 7 iuditii D 10 et] ut D1 et eccontra 0 12 affluent. PX 14 pene VO poene W 16 iniquis DlOP 17 in morte VWOP: mrt D morti Xv nec V: et (xal) rcll. v et Vulg. 18 labore PX 22 ac W 24 iustos W 27 pruspertur Y ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 14 )

210
proficiunt et faciunt fructum. prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum.

quorum ruinam deflente domino per prophetam et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente et quodammodo eos ad planctum similem pronocante ac dicente: subito cecidit Babylon, contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur, respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura conmissa est, uel certe propheta ea persona apostolorum seu spiritalium uirorum atque doctorum uidentium duritiam mentis eorum et inpaenitens cor: