Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
contra quos propheta uelut anxius pro adflictione sanctorum, uidens eos aerumnis uariis ac temptationibus subiacere et e contra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam afluentia diuitiarum ac summa rerum omnium prosperitate gaudere, intolerabili zelo ac spiritus sui more succensus exclamat: mei autem paene moti sunt pedes: paulo minus effusi sunt gressus mei. quia zelaui super iniquos, pacem peccatorum uidens. quia non est respectus in morte eorum: nec firmamentum in plaga eorum. in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, scilicet in futuro cum daemonibus puniendi, qui in praesenti non meruerunt in sorte ac disciplina filiorum cum hominibus flagellari.