Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
etenim cum omnium disciplinarum metato ad hoc cotidianis studiis exerceatur atque proficiat, ut a trepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perueniens incipiat nosse quae primitus uel ambigue nouerat uel penitus ignorabat, et firmo ut ita dixerim gradu in illius disciplinae qualitate procedens perfecte in ea ac sine ulla iam difficultate uersetur, e contrario me in huius puritatis studio laborantem id solummodo profecisse repperio, ut sciam quid esse non possum. ex quo nihil mihi aliud sentio quam laborem tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrimarum nec tamen esse desinam quod esse non debeo.
et idcirco quid [*]( 2 poasedebat VDlP 3 speciales D\' . 4 ipso PX 5 ante hanc in OX cap. 2 incipit 6 adqae VOP institutiones D1 quadragens. V: quadrages. DWOX quadragiss. P 10 quaerem. V qaerem. D1P1 11 snbpatatio 0: suppotacio D1 supputatio rell- 16 rubor VO robor D1W1 PX adsecutus V1 adsequutos 0 18 cottid. DX 19 adque VOP 24 puritates D\' profecisse X1: proficisse reU. 25 reperio X possim OPXv 26 laborem DWOPX: luctum Vv tanta OX 28 desinam esse D1 )
siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus euagatus cum ad timorem dei uel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursum fugacius euanescit, cumque eum uelut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deuiasse atque ad illam theoriam unde discesserat reducentes uoluerimus eum tenacissima cordis intentione uelut quibusdam uinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur.