Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Et quomodo eos non solum despici ab omnibus uel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris prouinciis perpetuo uidemus abstineri secundum illam euangelii sententiam: nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos, cum de illis quemadmodum dicis ita credendum sit, quod eis purgationis uel utilitatis obtentu huius temptationis humiliatio tribuatur?
SERENVS: Si habuerimus hanc scientiam, immo fidem quam superius conprehendi, ut et omnia per deum fieri et pro utilitate animarum dispensari uniuersa credamus, non [*]( 13 I Cor. 5, 5 19 Mt. 7, 6 ) [*]( 1 macario 0: machario rell. 2 fagatus V1 3 XXVII W 4 dispici DlP temptat. diuersis D\' 5 spiritalibus V 6 permisso DX* 7 quae om. V diio DWO 8 tristitia DWO seu] uel DWO 9 patri D1 10 pedagogis codd. traditus V 11 desceden tes VIXI 13 tradeti V1 sathaoe OX 16 XXVIII W dispici DlWP 17 omnibus VO: hominibus rdl. v orreri sed et W a om. Dl 18 pronintiis VX uideamus D1 uidimus D2W2OPr abstinere D1Xv 20 mitatis W porcus V 24 XXVIIII W sententiam PXx 25 dominum PXc )
communionem uero eis sacrosanctam numquam meminimus interdictam: quin immo si possibile esset etiam cotidie eis inpertiri eam debere censebant. nec enim secundum sententiam euangelii, quam incongrue huic sensui coaptastis: nolite dare sanctum canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque peruenirecredenda est. quae ab homine percepta eum qui membris eius insidet spiritum seu in ipsis latitare conatur uelut quodam exurens fugat incendio.