Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic igitur abba Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam uultum femineum, sed ne uestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri. nam cum eidem pergenti ad cuiusdam senioris cellam una cum abbate Archebio eiusdem solitudinis accola casu mulier obuiasset, offensus occursu eius tanta fuga ad suum rursus monasterium praetermisso quod adripuerat piae uisitationis officio recucurrit, quanta nullus a facie leonis uel inmanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii reuocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem quemadmodum proposuerant coepto itinere pertenderent.