Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stagnum tuum. et post haec uocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis, et iterum: sicut probatur argentum et aurum in camino, ita elegit corda dominus, et iterum: aurum et argentum probat ignis, uir autem probatur in fornace humiliationis. illud quoque: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.

Quod in illo propheta atque homine dei in tertio Regnorum libro manifeste uidemus inpletum, qui pro culpa unius inoboedientiae, quam tamen non de industria nec uitio propriae uoluntatis, sed alterius circumuentione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo scriptura narrante: uir dei est, qui inoboediens fuit ori domini, et tradidit eum dominus leoni, et confregit eum iuxta uerbum domini, quod locutus est. in quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti et iustitiae merita, pro quibus prophetam suum temporaliter dominus tradidit uexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, qua nihil penitus audet uoracissima bestia de tradito sibi cadauere degustare.