Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quas eorum ruinas atque conflictus ille, qui sanos interioris hominis oculos possidebat, cotidie cernens uidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum ac timens ne de se quoque eueniret eis ista laetitia, dominum deprecatur inlumina, inquiens, oculos meos ne umquam obdormiam in mortem: ne quando dicat inimicus meus: praeualui aduersus eam. qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. et: deus meus, ne supergaudeant mihi. ne dicant in cordibus suis: euge, euge, animae nostrae: neque dicant: deuorauimus eum. et: frenderunt super me dentibus suis. domine quando respicies? insidiatur enim in occulto sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. et: quaerit a deo escam sibi.