Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed plane laborant et ipsi non minus inpugnantes hominum genus et desudant, ut praeualeant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere uictoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat, si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos, et: conuertetur dolor eius in caput eius, et iterum: ueniat illi laqueus, [*](8 Eph. 6, 12 12 I Cor. 9, 26 13 II Tim. 4, 7 25 Ps. 139, 10 26 Pa. 7, 17 27 Ps. 34, 8 ) [*]( 1 XX W 8 adque VP 9 sanguenim V 11 nequititia V nequitia D\'OX\' 14 ut om. DX ut et D\' utrumque DWO\'P utrorumque X soudor D 15 uel om. 0 deiectionem D OP delectionem W 16 moneat Wl adque YOP uicturia Y 18 aemolum W\' 19 nec certamen D* 23 uicturiam F1 eos] illos ex illus V 24 fueesimus Y 25 capud V 26 conuertitur D\' dolus D\' 27 capud YD )
quas eorum ruinas atque conflictus ille, qui sanos interioris hominis oculos possidebat, cotidie cernens uidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum ac timens ne de se quoque eueniret eis ista laetitia, dominum deprecatur inlumina, inquiens, oculos meos ne umquam obdormiam in mortem: ne quando dicat inimicus meus: praeualui aduersus eam. qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. et: deus meus, ne supergaudeant mihi. ne dicant in cordibus suis: euge, euge, animae nostrae: neque dicant: deuorauimus eum. et: frenderunt super me dentibus suis. domine quando respicies? insidiatur enim in occulto sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. et: quaerit a deo escam sibi.
qui rursum cunctis conatibus expensis cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo necesse est ut confundantur et erubescant, qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur pudore et confusione qui cogitant nobis mala. Hieremias quoque confundantur, inquit, illi, et non confundar ego: paueant illi, et non paueam [*]( 9 Ps. 12, 4-5 18 Ps. 34, 24-25 15 1. c. 16—17 17 Ps. 9 (10), 9 18 Pe. 108, 21 21 Pa. 39, 15 23 Ps. 34, 26. 39, 15 24 Hierem. 17, 18 ) [*]( 1 abscondit VD\'WOPX: occultaueront (ἔϰϱυψαυ) D1 2 incidat D in id ipso W 6 adque VOP sanas V oculus V 1 poeaedebat D1 cottidie DWX 10 oculus meus V unqam O in mortem (είς ϑάυατοv) DWO: in morte VPXv et Vulg. 13 ne (post mihi) VX: nec DW OP 15 neque VW: nec DOPX et VtIIg. deuorabimus OX frenderant Y: frendaerant rell. v et Vul- gata 17 qaasi 0 19 quum 0 20 optinere DW 21 erabiscant V 23 confasione et padore DPXv 24 inquid VDWP )