Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Hanc autem illos conluctationem non sine suo credimus labore conficere. habent namque etiam ipsi in suo conflictu quandam anxietatem atque tristitiam et maxime cum fuerint ualidioribus aemulis, id est uiris sanctis perfectisque congressi. alioquin iam non conflictus nec conluctatio, sed simplex tantum et ut ita dixerim secura illis esset hominum adtributa deceptio. et quomodo staret illud apostoli quod dicit: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus? illud quoque: sic pugno non quasi aerem uerberans, etiterum: bonum agonem certaui.