Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS : Ergo credendum est inter eos ordinatam et ut ita dixerim disciplinatam esse nequitiam, ut quidam uicissitudinis ab eis ordo seruetur ac rationabilis geratur inpugnationis incursio, cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere secundum illam scripturae sententiam: quaeres sapientiam apud malos et non inuenies, et: inimici nostri insensati, illud etiam: non est sapientia, non est fortitudo nec est consilium apud inpios?
SERENVS: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis uitiis quibus conmuniter oblectantur certa definitio est. numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque seruari. in nonnullis tamen, ubi scilicet uel operationis communio uel necessitas exigit seu cuiusdam lucri inuitat consortium, necesse est eos temporalem conmodare consensum.