Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Nulli dubium est quod possint spiritus inmundi cogitationum nostrarum adtingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est aut ex nostris dispositionibus aut ex uerbis et studiis in quae propensius nos perspexerint inclinari. ceterum illas quae necdum de internis animae prodierunt adire omnino non possunt.

ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae uel quemadmodum susceptae sint non per ipsius animae naturam, id est per illum interiorem motum in medullis ut ita dixerim ipsius latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt. ut puta cum suggesserint gastrimargiam, si uiderint monachum oculos ad fenestram aut ad solem curiosius erexisse uel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse seu uiderint carne conmotum aut certe non ut oportuit aduersum suggestionis inmundae suspirasse lasciuiam, intellegunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum.