Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter coniugari et occultam suadendi uim ad ea quae libita fuerint exercere. est enim inter eos siont inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio, siquidem definitio, quae de natura animae adsumitur, etiam illorum substantiae similiter coaptetur. altrinsecus uero eos sibi inseri uel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis inpossibile est. hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur.

GERMANVS: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod uidemus in adrepticiis fieri, cum adflati spiritibus inmundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. quomodo ergo animas eorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum illas uidemus uelut organum factas et derelicto naturali statu ad illorum motus adfectusque transire, ita ut iam non suas, sed illorum uoces et gestus uoces depromant?

SERENVS: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus inmundis adrepti loquuntur uel agunt ea quae nolunt uel quod ea quae ignorant proferre uoces. non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. quidam enim sic adflantur, ut nequaquam ea quae gerunt uel loquuntur intellegant, quidam uero norunt et postea recordantur.