Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Summae sanctitatis et continentiae uirum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus ueneratione prae ceteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si conlationes eius nostris libellis temptauerimus inserere. cui supra omnes uirtutes, quae non solum in eius actu uel moribus, sed etiam in ipso uultu per dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut iam se ne ipsis quidem naturalibus incentiuis inquietari uel in sopore sentiret. ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia dei adminiculante peruenerit, [*](1 moei FD1 2 hii 0 4 qur D1 quur 0 hii qui ab 0 uexantur] traduntor V 5 commonione V communicatione X separantur VX 7 miseri X sunt hii 0 9 uolQtatum DO 10 aereis X 11 diffirentia F1 13 quaestionis. Eipliciunt capitula DX Finit capitulatio 0. Incipit conlatio (coli. P) abbatis sereni prima (prima om. V:\' abbatis sereni conlaC prima D) de animae mobilitate et spiritalibus nequitiis VDWPX: om. 0 14 nominis W 15 singularis D1 22 iam VDa: etiam reU. 23 praecipuam carnis Dl ) [*](12* )

180
quoniam supra condicionem naturae uidetur humanae, necessarium reor primitus explicare.

Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, ieiuniis quoque ac uigiliis infatigabiliter insistens cum uidisset orationum suarum obtinuisse se uota cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis extinctos, uelut suauissimo gustu puritatis accensus in maiorem sitem zelo castitatis exarsit et intentioribus coepit ieiuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis huius, quae interiori homini suo dono dei fuerat adtributa, ad exteri- Oris etiam puritatem eatenus perueniret, ut ne ipse quidem uel illo simplici ac naturali motu qui etiam in paruulis atque lactantibus excitatur ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se nouerat non laborum merito, sed dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum, credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus deum posse conuellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis uel medicamentis seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem, quae sublimior est quamque inpossibile est humano labore uel studio conprehendi, suo munere contulisset.

eumque petitioni coeptae supplicatione iugi ac lacrimis indefessus insisteret, adueniens ad eum angelus in uisione nocturna eiusque uelut aperiens uterum quandam ignitam carnis strumam de eius uisceribus auellens atque proiciens suisque omnia ut fuerant locis intestina restituens: ecce, inquit, incentiua tuae carnis abscisa sunt et obtinuisse te noueris hodierno die perpetuam corporis puritatem quam fideliter poposcisti. haec de gratia dei, quae memorato uiro peculiariter adtributa est, breuiter [*]( 1 conditionem VDWX uidetur esse D* (P) X 3 OX non distinguunt 5 uideret Dx 6 se om. D\'0 cunctusque V 7 extinctus V 8 sitem V: sitim rell. cf. Neue, Formenlehre der lat. Spr. P p. 198 9 adque FP 11 etiam hominis 0 ipso D\'0 12 adque VP1 15 consequutum 0 16 stimulus Y 17 posse deum D 18 puculis F poculus Dl 21 petitione Dl 22 subplicatione Wl indefessis 0 25 adque VO enellens ac PX 26 inquid VDWOP 27 hodierna PX 28 puritatem corporis V )

181
diiiase sufficiat.

ceterum de illis uirtutibus, quas cum reliquis summis uiris communiter possidebat, aliquid conmemorare superfluum puto, ne specialis super nomine huius ista narratio aliis demere uideatur id quod de isto singulariter fuerit praedicatum. hunc igitur summo desiderio conlationis eius atque institutionis accensi diebus Quadragensimae uidere curauimus. qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima conpellatione quaesisset uel quid nobis ad eius puritatem tanti temporis heremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus.

Subputatio temporum ac solitudinis habitatio, cuius contemplatione conicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus. nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos hac scientia nouimus adsecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta.

etenim cum omnium disciplinarum metato ad hoc cotidianis studiis exerceatur atque proficiat, ut a trepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perueniens incipiat nosse quae primitus uel ambigue nouerat uel penitus ignorabat, et firmo ut ita dixerim gradu in illius disciplinae qualitate procedens perfecte in ea ac sine ulla iam difficultate uersetur, e contrario me in huius puritatis studio laborantem id solummodo profecisse repperio, ut sciam quid esse non possum. ex quo nihil mihi aliud sentio quam laborem tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrimarum nec tamen esse desinam quod esse non debeo.

et idcirco quid [*]( 2 poasedebat VDlP 3 speciales D\' . 4 ipso PX 5 ante hanc in OX cap. 2 incipit 6 adqae VOP institutiones D1 quadragens. V: quadrages. DWOX quadragiss. P 10 quaerem. V qaerem. D1P1 11 snbpatatio 0: suppotacio D1 supputatio rell- 16 rubor VO robor D1W1 PX adsecutus V1 adsequutos 0 18 cottid. DX 19 adque VOP 24 puritates D\' profecisse X1: proficisse reU. 25 reperio X possim OPXv 26 laborem DWOPX: luctum Vv tanta OX 28 desinam esse D1 )

182
profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat adprehendi? nam cum directionem cordis ad destinata pertendere senserimus, insensibiliter mens inde reuoluta ad priores euagationes inpetu uehementiore prolabitur et ita cotidianis distentionibus occupata innumeris captiuitatibus incessanter abducitur, ut propemodum iam desperetur a nobis desiderata correctio et superflua haec obseruantia uideatur.

siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus euagatus cum ad timorem dei uel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursum fugacius euanescit, cumque eum uelut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deuiasse atque ad illam theoriam unde discesserat reducentes uoluerimus eum tenacissima cordis intentione uelut quibusdam uinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur.

ob quam rem cotidianis huiusmodi obseruationibus aestuantes nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro iam, sed naturae uitio has animae peruagationes humano generi inesse credamus.

SERENVS: Periculosae praesumptionis est necdum rebus recte discussis nec certa ratione collecta de natura cuiuslibet rei praepropere definire ac de consideratione fragilitatis suae capere coniecturam, non de statu et qualitate ipsius disciplinae uel de aliorum experientia proferre sententiam. nec enim si quis natandi ignarus, sciens pondus corporis sui ferri aquarum liquore non posse, experimento suae uoluerit inperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne [*](1 dedicisse W1 4 cottid. D1WX 5 distensionibus 0 in innumeris WX 6 disper. Dl 8 enagator DOP 9 vel ad O PX 10 fngatins VX fngatns D 12 adque FP ad om. W1 P redenntes F 18 tenacessima Dl 14 alligare 0 angnylla V 15 cottid. DW 17 cordis W10 rubor F robor DlPX 18 diaper. DlWP 21 praeanmptiones D\' 22 discussa D* 23 proponere 0\' 24 de statu] distate D\' 26 ferre 0 27 liqorS 0 28 penitur Dl elimentis FP )

183
circumdatum sustineri, idcirco uera eius opinio iudicanda est, quam secundum experientiam suam uisus est protulisse, cum hoc non solum non esse inpossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri ratione certissima et oculorum fide non dubia conprobetur.

rου̃ςιtaque, id est mens, ἁsιϰίητος ϰαìπολυϰίητος definitar, id est semper mobilis et multum mobilis. quod etiam in Sapientia quae dicitur Salomonis aliis uerbis ita describitur: ϰαì γεω̃δες σϰη̃νος βϱίϑεινου̃ν πολυϕϱóνιδα, id est: et terrenum habitaculum adgrauat mentem multa cogitantem. haeo igitur pro condicione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi prouisum habuerit ubi suos exerceat motus et in quibus iugiter occupetur, propria mobilitate discurrere et per omnia uolitare, donec. longo exercitio usuque adsuefacta diuturno, quo uos in cassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos uolatus et inmorandi robur adquirat, et ita praeualeat aduersas inimici suggestiones quibus distrahebatur extrudere atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare.

non ergo hano euagationem cordis nostri uel naturae humanae uel deo creatori eius debemus adscribere. uera est enim scripturae sententia, quia deus fecit hominem rectum: et ipsi quaesierunt cogitationes multas. a nobis ergo earum qualitas pendet, quia cogitatio inquit, bona scientibus eam adpropinquat, uir autem prudens inueniet eam. quid quid [*]( 9 Sap. 9,15 (LXX) 22 Ecclel. 7,29 (LXX) 24 Prov. 19,7 (LXX) ) [*]( 1 Bosteneri V sustinere D1 iudecanda V 5 νου̃ςιtaque) noscit aqua W nelikinitos D aeliciNHTOC W ποΔykINITOC D τοlkinkHTOCW 7 ita describ.] adscribitnr V ita discrib. D1 0 8 τεωΔec VW e-kmroo D ckmnroo W BPrei W ſNOT-ΦΡΟΝΤΑa D NOſΝΙτοaſΦΡΝΤaω W graeca omissa sunt in X, pessime hdbita in OP 10 conditione VDWX 12 suus V 14 longe D\' usque VP 15 labore V 16 indefessus V1 17 robor X aduersus WOPXS 18 eztradere W\' adque VOP 28 pendit WPX 24 inquid YDO: om. W adpropinquad W 25 quicquid VWOX )

184
enim ut inueniri possit nostrae prudentiae industriaeque subiectum est, si non fuerit inuentum, sine dubio nostrae desidiae uel inprudentiae, non naturae uitio reputandum est. cui sensui Psalmista quoque congruit dicens: beatus uir cui est auxilium eius abs te, domine: ascensus in corde suo disposuit. uidetis ergo in nostra dicione consistere, ut sine ascensus, id est pertingentes ad deum cogitationes, siue descensus, ad terrena scilicet et carnalia conruentes, in nostris cordibus disponamus.