Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
de illis uero, qui per singulos incurrentes casus pro eorum qualitate ac uarietate mutantur, ita dicitur: stultus autem sicut luna mutabitur. ut enim de perfectis ac sapientibus dicitur: diligentibus deum omnia cooperantur ad bonum ita de infirmis pronuntiatur ac stultis: omnia aduersa uiro insipienti. nec prosperis enim rebus proficit nec emendatur aduersis. eiusdem namque uirtutis est tristia fortiter tolerare, cuius etiam secunda moderari, et eum qui in uno eorum superatur neutrum subferre certissimum est. facilius tamen quis elidi potest prosperis quam aduersis. haec enim interdum etiam inuitos retinent atque humiliant et conpunctione saluberrima uel minus peccare faciunt uel emendant: illa uero mollibus mentem ac perniciosis extollentia blandimentis securos felicitatis suae prouentu ruina maiore prosternunt.