Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Ergo si interemptus iustus non solum nihil mali perpessus est, sed etiam mercedem passionis adsequitur, quomodo in reatum uocabitur qui non nocuit mortem inferendo, sed profuit?
THEODORVS: Nos de proprietate boni malique uel eius quod diximus esse medium disputamus, non de affectu eorum qui ista conmittunt. nec enim quia impius uel iniquus idcirco inpunitus erit, quia malitia sua iusto nocere non potuit. tolerantia enim et uirtus iusti non illi qui mortem uel supplicia intulit, sed illi proficit ad mercedem qui inlata sibi patienter excepit. ideoque et hic merito punietur pro crudelitatis saeuitia, quia malum uoluit inferre, et ille nihilominus nihil mali perpessus est, quia uirtute animi sui patienter temptationes doloresque sustentans ea quae malo proposito inlata sunt [*](8 Iob 3, 23 (LXX) ) [*](3 eue mala D1 9 uita D\' 10 hoc D1 ac W quia V: qui DWOXv 12 praemia W 13 inezcasabile D1 18 reatu ex reatũ W inferrendo D 22 inicas WO 23 inponitus V1 24 sappliciam V 25 ille D1 sibi] eibi mala D 26 crudilit. V 27 qua D1O2Xv qaam 01 nihil eras. in jŲ )
Neque enim patientia Iob mercedem diabolo, quia eum inlustriorem suis temptationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas uiriliter pertulit adquisiuit, nec ludas aeterni supplicii inmunitate donabitur, quia proditio eius ad salutem generis profecit humani. non enim prouentus considerandus est operis, sed operantis adfectus. quapropter haec debet in nobis definitio inmobiliter custodiri, quod nulli malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignauia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eandem sententiam beato apostolo uno uersiculo coufirmante: scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur ad bonum.
dicens enim omnia cooperantur ad bonum uniuersa non solum quae prospera, uerum etiam quae putantur aduersa pariter conprehendit. per quae et in alio loco idem apostolus se transisse describit, cum dieit: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut tristes semper autem gaudentes, ut egentes multos autem locupletantes, et cetera.